monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 5
Cumque haec aspicerem, statim etiam signa nativitatis, passionis et sepulturae, necnon resurrectionis et ascensionis Salvatoris nostri Unigeniti Dei velut in speculo apparuerunt, quomodo etiam cum Filius Dei in saeculo esset in ipso patrata sunt. Sed dum sacerdos canticum innocentis Agni quod est Agnus Dei qui tollis peccata mundi decantaret, et ad percipiendum sanctam communionem se exhiberet, praedicta ignea coruscatio ad coelestia se recepit, et ita clauso coelo audivi vocem ex eo dicentem: Manducate et bibite corpus et sanguinem Filii mei ad abolendam praevaricationem Evae, ut in rectam haereditatem restauremini. Et dum etiam caeteri hominum ad percipiendum ipsum sacramentum ad sacerdotem accederent, quinque modos in eis considerabam. Nam alii in corpore lucidi et in anima ignei erant; alii autem in corpore pallidi et in anima tenebrosi videbantur.